CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1788     View  [Back]
Charta qua Gislardus, Constantinus et Durannus fratres dant monasterio Cluniacensi vineam in villa Lanco.
Sacrosancto et venerabili loco Cluniacho, quod est constructum in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli, donamus nos tres fratres, scilicet ego Gislardus, Constantinus atque Durannus, aliquid ex hereditate nostra, pro remedium animarum nostrarum, in locum sepulture, hoc est vineam que est sita in pago Matisconense, in villa Lanco, in agro Ciciaco; et terminat a mane terra Vuicheranni, a sero via publica, a medio die de ipsa hereditate, et a certio similiter. In tali autem tenore facimus hanc donationem, ut quamdiu vivimus, usum et fructum, et qualiscumque ex nobis ante alium mortuus fuerit, statim pars illius ad jam dictum locum perveniat, sine ullo contradicente; et in vestitura, omni anno, sextarium de vino. Si quis autem hanc donationem calumniare voluerit, non valeat vindicare quod repetit, sed insuper coactus judiciaria potestate, auri libras III persolvat, et posthæc ista donatio stabilis et firma permaneat, stipulatione subnixa. Actum Petrona publice. S. Gislardi, Constantini, Duranni, qui istam donationem fecerunt et firmare rogaverunt. S. Dodonis. S. Aremberti. S. Vulfeir. S. Constantii. Scripta a Josleno levita, in mense aprili, regnante Hugone rege anno primo.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung