CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1789     View  [Back]
Notitia werpitionis ecclesiæ sancti Jangulfi monasterio Cluniacensi ab Engela et filiis ejus factæ.
Notitia vuerpitionis quę facta fuit apud Cabilonensem civitatem, ante presentiam incliti comitis Hugonis ejusque genetricis Adeleidis, de quibusdam terris quę conjacent in comitatu Cabilonensi seu Matisconensi, hoc est de ęcclesia Sancti Jangulfi atque Masnile vocabulo, cum suis pertinentiis, quas Constantinus contulit Sancto Petro et [Sancto] Paulo. De his itaque rebus proclamaverunt se monachi Cluniensis monasterii: Vivianus, Siefredus, Torincus, Rothardus, ante presentiam supradicti principis ac procerum ejus, de Engela et filiis ejus, quod injuste detinerent res supra denominatas; qui agnoscentes suam tortitudinem seu injustitiam, verpitionem istam fecerunt ante eorum presentiam ac procerum ipsorum, ne amplius nausiam facerent tempore hujus ęvi, neque ipsi, neque heres illorum. S. Hugonis comitis. S. Adeleydis comitissę. S. Rotberti vicecomitis. S. Beraldi. S. Richardi. S. Leutbaldi prepositi. S. Heldradi levitę. S. Rotdulfi. S. Leotaldi. S. Huberti. S. Winebaldi. S. Odonis. Data mense aprili, anno I Hugonis regis Francorum. Rothardus scripsit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung