CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1793     View  [Back]
Charta qua Adda et filius ejus Robertus dant monasterio Cluniacensi, pro remedio animæ Atonis, mariti ejusdem Addæ, duas vineas in villa Lavolt.
Sanctissimo et exorabili loco in honore Dei et sanctorum apostolorum Petri et Pauli dicato, Cluniacensis scilicet monasterii, cui preest donnus Maiolus, abbas venerabilis. Nos, in Dei nomine, Adda et filius meus Rotbertus, donamus Deo et jam dictis apostolis aliquid ex rebus nostris quę sunt in pago Matisconensi, in fine Talmariacense, in villa Lavalt: hoc sunt duas vineas. Una terminatur de una parte terra Sancti Johannis, et in uno fronte de ipsa hereditate, in quarta parte terra Christiani; alia vero terminatur de una parte via publica, de alia terra Sancti Grati. Infra istas terminationes, totum ad integrum donamus pro anima senioris mei Atonis, et in locum sepulturę, ut ei Dominus in suo juditio propitius fiat. Faciant autem rectores prefati loci de his omnibus quicquid facere voluerint. Actum Cluniaco monasterio publice. S. Addę et Rotberti, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Leotaldi et Humberti et Fulconi et Witberti et Rainaldi et Jodsaldi. Data mense decembri, anno secundo regis Hugonis. Rothardus, indignus monachus, ad vicem cancellarii, scripsit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung