CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1796     View  [Back]
Charta qua Bego dat monasterio Cluniacensi mansum indominicatum in villa Cacellaico.
In nomine Verbi incarnati. Ego igitur, in Dei nomine, Bego, pro remedio anime mee, dono Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo et ad locum Cluniensem aliquid de rebus meis que sunt site in pago Matiscensi, in villa Cacellaico, in agro Fusciacense, hoc est mansum unum indominicatum cum vinea insimul tenente, qui terminat a mane via publica, a medio die terra Adraldi, a sero terra Adraldi et Oddonis, a cercio terra Sancti Juliani. Hanc autem donationem facio tali tenore, ut quamdiu ego vixero teneam et possideam; post meum vero discessum sine mora ad Cluniacum perveniat. Si quis autem contra hanc donationem aliquam litem inferre voluerit, non valeat vindicare quod repetit, sed coactus auri libras II exolvat, et inantea firma permaneat. Actum Seneciaco villa. S. Begoni et uxoris sue Vuandalmodis, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Arlabaldi. S. Gauseranni. S. Begoni. S. Vuarnerii. S. Hugoni. S. Manno. Data per manum Aldebaldi, regnante Hugone [anno] II.
(Au dos:) Bego, Cacellaico.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung