CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1797     View  [Back]
Charta permutationis terrarum in villis Bugdono et Galoniaco inter monachos Cluniacenses et Girbertum.
Placuit atque convenit inter Girbertum et monachos Clunienses, ut aliquas res inter se commutarent; quod et fecerunt. In primis donat G[irbertus] monachis Sancti Petri in villa Bugdono, in agro Galoniacensi, tres peciolas de campo. Prima habet perticas LI, et terminatur de duabus partibus terra Sancti Vincentii, de aliis duabus terra Sancti Petri; alia peciola habet perticas XXXIIII, et terminatur de duabus partibus de ipsa hereditate, a mane terra Sancti Vincentii, a sero Sancti Petri; tertia vero peciola habet de duabus frontibus in transverso IIII perticas et duos pedes, et in longum XLV, et terminatur de duabus frontibus terra Sancti Petri, a medio die terra Duranni et heredum suorum, a sero via publica. Econtra donant prefati monachi ipso viro G[irberto] campum unum in villa Galoniaco, qui terminatur de duabus partibus terra Sancti Petri, a medio die Vulardi et heredum suorum, a sero via publica, et habet perticas CXXIIII. Faciant utrique de suo quod voluerint. S. Girberti et filii ejus Gislardi. S. Arnaldi. S. Giperii. S. Duranni. S. Ubaldi. S. Sisbaldi. S. Rannaldi. S. Bernardi. Actum Cluniaco, regnante Hugone anno II.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung