CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1798     View  [Back]
Charta qua Christianus et Armarus vendunt monasterio Cluniacensi vineam in villa Selviniaco.
Sacro Sancti Petri et Sancti Pauli de Cluniaco monesterio et donni Mayoli abatis, con ceteris monagiis suis. Igitur ego, in Dei nomine, Cristienus et Armarus vendimus vobis aliquit de res nostras que sunt sitas in pago Ostuunense, in agro Nodiant, in Selviniaco vocat, oc est vinea; terminet de tres partes terra Bernart, de carte part terra Odbert, et abet in longo percicas decem et pedes II, in quisquo fronte percicas III et pedes II. Infra istos terminios et percicationes, tres partes vobis vendimus pro solidos duos et denarios X; et pro ipso precio faciatis quit facere volueritis. Si quis contradixerit, auri libera una conponat, et postea firma sit. Actum Sancti Leodegarii ubi fuit facta. S. Cristienus et Armarus, qui fierunt et firmare rogaverunt. S. Bernart. S. Alimaro. S. Evroldus. S. Maalgerius. S. Ingelbert. S. Dominico. S. Teodbert. Ego Josbertus sacerdus {corr: sacerdos} escripsit, datavit die mercoris, in mense janoario, anno secundo rennante Ugono rege.
(Au dos:) Venditio, Christianus [et] Aymarus, in pago Augustodunense, in agro Nodiant, Selviniaco vocat.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung