CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1803     View  [Back]
Charta qua Adraldus presbyter et frater ejus Landricus atque Maingaudus dant monasterio Cluniacensi tres partes portus villæ Varenarum.
In honore Dei omnipotentis et sanctorum apostolorum Petri et Pauli dicato Cluniensi monasterio. Nos igitur, in Dei nomine, Adraldus presbiter et Landricus, fratres, donamus ad jam dictum locum aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Matisconensi, in villa Varenas, in agro Fusciacensi, hoc est medietatem portus quam in ipsa villa habemus, totam nostram partem ad integrum; faciantque post hunc diem in omnibus quicquid facere voluerint. Hanc autem donationem facimus pro animabus nostris, et patre et matre, seu etiam parentibus nostris, ut in commune nobis proficiat. Si quis autem contra hanc donationem aliquam litem inferre voluerit, non valeat vindicare quod repetit, sed omni tempore firma permaneat. S. Adraldi et Landrici, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Maingaudi. S. Duranni. S. Arengaudi. S. Constantini. S. Evrardi. Dono etiam ego Maingaudus in ipsa villa et in ipso portu quartam partem portus que mihi evenit, talem partem quam ego habeo in caucione pro XVIcim solidis usque in diem solutionis. S. Maingaudi, qui fieri et firmare rogavit. S. Adraldi. S. Landrici. S. Duranni. S. Arengaudi. S. Constantini. Data per manum Aldebaldi, mense maio, regnante Hugone anno II.
(Au dos:) Landricus, [et] Adraldus in Varenas.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung