CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1804     View  [Back]
Charta qua Lambertus dat monasterio Cluniacensi res suas in villis Colonicas, Cavaniaco et Masiliaco.
In nomine Verbi incarnati. Noverint universi fideles, quia ego Lanbertus, recogitans peccaminum meorum enormitatem, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo res meas quę sunt site in pago Matisconense, et in his villis: Colonicas, Cavaniaco, Malisiaco (sic) positę, tam de hereditate quam etiam de conquisto, trado atque transfundo ad locum Cluniacum et ad predictos apostolos: hoc sunt campi, vineæ, prati, cultum et incultum, quesitum et ad inquirendum, totum ad integrum, quantum in his villis visus sum habere, pro remedio animę meæ; ea scilicet ratione, ut quamdiu advixero teneam et possideam, et in vestitura omni anno IIIIor sextarios de vino persolvam, et post meum discessum, he res ad Cluniacum perveniant. Actum Cluniaco publice. S. Lanberti, qui fieri et firmare rogavit. S. Arlei. S. Ingelelmi. S. Adalberti presbiteri. S. Geraldi. S. Rainulfi. S. Raimberti. S. Gislardi. Data mense junio, anno secundo Hugone regnante rege. Rothardus, ad vicem cancellarii, scripsit.
(Au dos:) Lambertus, Colonicas, Cavaniaco, Masiliaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung