CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1805     View  [Back]
Charta qua Etela dat monasterio Cluniacensi, pro remedio animæ viri sui Heldini, mansum cum servis in villa Latanaco.
In Christi nomine. Notum sit omnibus fidelibus, quia ego Etela, pro remedio animę Heldini, domini mei, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, aliquid ex rebus nostris que site sunt in pago Matisconensi, in villa Latanaco, mansum unum, qui terminat a mane via publica, a medio die terra Elgaudii, a sero et a circio fonte currente. Infra istas terminationes, totum et ad integrum dono pro remedio animarum nostrarum; et servum ibi manentem, nomine Airoardum, et uxorem ejus atque filium, nomine Guarnerium. Ex his supradictis rebus rectores predicti cenobii faciant in omnibus quicquid voluerint. Si quis autem hanc donationem scindere aut calumpniare voluerit, non valeat vindicare quod repetit, sed coactus auri libram unam componat, et inantea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Signum Etelę, quę hanc donationem pro anima senioris sui Heldini fecit et firmari rogavit. S. Elgaudii, Maioli clerici, Ledbaldi, Girbaldi, Humberti, Odonis, Eldrici, Ivonis. Data mense augusto, apud Cluniacum, anno tertio regnante Hugone rege. Hugo, sacerdos et monachus, rogatus scripsit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung