CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1806     View  [Back]
Charta qua Berardus canonicus et levita dat monasterio Cluniacensi res suas in villis Curciaco et Soliniaco.
Divina providente clementia, hominibus concessum est ut ex rebus quas jure possident, si eas recte ac salubriter dispertiant, sine dubio ęternę vitę bravium possint promereri. Quapropter notum sit omnibus fidelibus christianis, quod ego Berardus, canonicus et levita, recogitans ęternum Dei judicium atque mala meorum peccaminum, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, aliquid ex rebus meis quę sunt sitę in pago Matiscensi, hoc est quicquid frater meus adquisivit Adalgerius in villa Curciaco, et mihi in morte sua dereliquit: vineis, pratis, quesitum et ad inquirendum, cultum et incultum, totum ad integrum, silvam, campos. Et dono ad predictum locum, in villa Soliniaco, unam vineam et pratum, terminatum a mane et omni parte terra ipsius hereditatis, a sero terra Sancti Petri. Facio autem hanc donationem eo tenore, ut quandiu vixero teneam et possideam; ipsi vero in vestitura habeant pratum qui in Soliniaco est. Post meum autem discessum, prescriptę res ad sepedictum locum cum omni integritate perveniant. Si quis autem hujus donationis cartam calumpniare voluerit, primitus iram Dei omnipotentis et sanctorum apostolorum incurrat, sitque pars ejus in inferno cum diabolo et angelis ejus, nisi ad emendationem venerit; secundum etiam legem mundanam, cui litem intulerit, auri libras V persolvat, et hęc auctoritas inantea firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. S. Berardi. S. Maioli. S. Duranni. S. Rannaldi. S. Mainberti. S. Huberti. S. Eldrici. Data mense septembri, anno III Hugonis regis. Actum Cluniaco publice, per manum Hugonis sacerdotis et monachi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung