CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1807     View  [Back]
Charta qua Heldinus notum facit se unum pratum in villa Vallis, pro remedio animæ patrini sui Heldini, monasterio Cluniacensi dedisse.
In nomine Verbi incarnati. Ego igitur Heldinus, recogitans eterne remunerationis gloriam, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, cui preest domnus Maiolus abba, aliquid ex rebus meis quæ sunt sitæ in pago Augustodunensi, in villa que dicitur Vallis, hoc est pratum qui terminat a mane terra Ragnerii, a medio die aqua currente, a sero similiter Ragneri, a cercio item ad ipsum Ragnerium. Infra istas terminationes, totum ad integrum dono atque transfundo ad jam denominatum locum pro anima mea ac patrini mei Heldini, qui mihi hoc contulit ea ratione, ut quamdiu vixero unam medietatem de ipso prato teneam, et post meum dicessum, ad denominatum locum perveniat. Actum in villa Vallis. Si quis autem hanc donationis cartam calumniare voluerit, primitus iram omnipotentis Dei incurrat et sanctorum apostolorum offensam, nisi emendaverit; cogente etiam potestate, auri libram unam persolvat, et inantea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. S. Heldini, qui fieri et firmare rogavit. S. Constancii. S. Ragneri. S. Dodoni. S. Adalberti. S. Tedoni. Data mense octobri, anno III regis Hugonis. Rothardus, ad vicem cancellarii, scripsit.
(Au dos:) Carta Ildini in Vallis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung