CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1814     View  [Back]
Charta qua Adalardus sacerdos dat monasterio Cluniacensi curtilum cum vinea in villa quæ dicitur Mons Widonis.
Omnibus Christi cruore redemptis notum esse volumus, qualiter ego Adalardus sacerdos, memor promissionis Domini qua dicit: «Facite vobis saculos non veterascentes et thesauros non deficientes in cęlis,» dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniensem, aliquid de rebus meis quę sunt sitę in pago Matiscensi, in villa quę dicitur Mons Widonis, hoc est curtile unum cum vinea simul tenente; et terminatur ex omnibus partibus via publica: in eo tenore ut quandiu vixero teneam et possideam, et omnibus annis, festivitate sancti Petri, quę est III kal. julii, XII denarios in censum persolvam. Facio autem hanc donationem pro anima mea et patris ac matris meę et omnium fidelium, ut cunctis in commune proficiat. Si quis autem huic donationi aliquam litem inferre temptaverit, non valeat vindicare quod repetit, sed coactus auri libram unam componat, et inantea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice. S. Adalardi, qui fieri et firmare rogavit. S. Arlebaldi. S. Petri. S. Adalelmi. S. Alcherii. S. Constabuli. S. Eldradi. S. Arnulfi. S. Berardi. S. Bernardi. S. Berardi. S. Adalberti. S. Duranni. Scripsit Aldebaldus, regnante Hugone rege anno III.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung