CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1817     View  [Back]
Charta qua Bernardus dat monasterio Cluniacensi, pro remedio animæ filii sui Humberti, curtilum indominicatum et alias res in villa Turniaco.
Ego Bernardus, in Dei nomine, dono ad locum Cluniacum de rebus meis quę sunt in pago Matiscensi, scilicet in villa Turniaco: hoc est curtilum unum in dominicatu, cum vinea et campo simul tenente; terminatur vero ex omnibus partibus via publica. Donationem autem hanc pro anima facio Humberti, filii mei. Dono etiam in ipsa villa meam partem de silva, pro ejusdem filii mei anima, ut faciant rectores predicti loci quicquid exinde facere voluerint. Actum Cluniaco publice. S. Bernardi, qui fieri et firmare rogavit. S. Bernardi et Huberti et Evrardi et Rollanni et Ingelsindis et Aimoni et Ainardi. Aldebaldus scripsit, regnante Hugone anno III.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung