CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1821     View  [Back]
Notitia werpitionis quam fecerunt Jotserannus et Lambertus monasterio Cluniacensi de quibusdam servis et terris.
Notitia werpitionis que fuit facta die dominico, V kalendas mai, in presentia domni Viviani prioris et ceterorum fratrum, quorum hec sunt nomina: Aymonis, Vuarnerii, Gysoni, Raynardi, Vuidoni, et militibus quorum hec sunt nomina: Ingellelmus, Siguinus, Constantius, Rannaldus, Lodo, Bernardus, de quasdam querelas que habebant contra nos Jotserannus et Lambertus [et] nepotes eorum, [de Bernardo] famulo et sorores ejus, et de terra ipsorum, et insuper de servitio que reclamabant de terra eorum, [et] Heldierio famulo que[m] reclamabat ad servum, et alias que inter nos convenit. Recognoverunt ipsi fratres injustam querelam habere contra ipsos, et dimiserunt [omnia] pro amore Sancti Petri et animabus eorum. S. Jotseranni. S. Lamberti. S. Siguini. S. Rannaldi. S. Lodoni. S. Archinberti.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung