CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1826     View  [Back]
Charta qua Achardus et Niteldis atque filius eorum Bradencus dant monasterio Cluniacensi curtilum cum pertinentiis in villa Vergeson et vineam in villa Davayaco.
Sacrosancto et exorabili loco Cluniensi cenobio, in honore Dei et sanctorum apostolorum Petri et Pauli dicato. Nos igitur, in Dei nomine, Achardus atque Niteldis et filius noster Bradencus donamus aliquid de rebus nostris quę sunt sitę in pago Matisconense, in agro Fusciaco, in villa Vergeson, videlicet unum curtilem cum manso et vinea et quicquid ad ipsum pertinet; et terminatur a mane et a medio die terra Sancti Petri, a sero via publica, a cirtio terra Sancti Martini. Donamus in alio loco, in villa Davayaco vocatur, unam vineam quę terminatur de tribus partibus terra Sancti Vincentii, a sero Giroldi. Faciantque rectores prefati loci a die presenti et deinceps quicquid voluerint in omnibus, nemine contradicente. Qui autem contradixerit, non valeat vindicare quod repetit; sed omni tempore permaneat firma et stabilis, cum stipulatione subnixa. Actum Matiscono publice. S. Achardi et uxoris ejus Niteldis, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Aymerici. S. Otberti. S. Gislardi. S. Raingardis. S. Maingoldi. S. Frannonis. S. Raoldi. Data mense junio, anno III Hugonis. Balduinus scripsit et subscripsit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung