CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1828     View  [Back]
Charta qua Atto et mater ejus Raina dant monasterio Cluniacensi terras et servos in villis Perciaco et Cavaniaco, Terciaco atque Vernuliaco et Vernolio.
In nomine Verbi incarnati. Ego Atto, et mater mea Raina, enormitatem nostrorum peccaminum reminiscentes, donamus Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, pro salute nostrarum animarum, seu patrum vel matrum ceterorumque parentum nostrorum, mansum unum et quicquid ad ipsum respicit: hoc sunt campi, prata, vineę, liberum exitum et egressum, et servum unum manentem, Vuilerium nomine, cum uxore et filiis vel filiabus suis, in villa Perciaco; et in alio loco, in villa Cavaniaco, vineas tres, et unam ex his facit Atto, et mediam plantacionem facit Boso. Has vero res denominatas ea ratione dono, ut quamdiu vixero teneam et possideam; post meum quoque discessum, hę res ex integro ad prefatum perveniant. Vineam autem ad presens trado, qui facit Isenbardus, in vestituram. Hę vero res denominate conjacent in Matisconense comitatu. In Augustidunensi autem comitatu donamus mansum unum in Terciaco villa, et quicquid ad illum aspicit: hoc sunt campi, prata; et in alia Vernuliaco duas vineas: unam facit Fulcardus, et aliam Girberdus. Si qui vero hanc donationem, aut ego ipse, aut ullus heres meus, quod minime credo, calumniare voluerit, iram Dei et sanctorum apostolorum Petri et Pauli omniumque sanctorum incurrat, et non vindicet quod repetit, sed coactus auri libras V componat; et ut hęc auctoritas firmior habeatur, æam propriis manibus firmavimus, et nominibus nostris adnotari jussimus. Item in villa Vernolio dono unum curtilum cum vinea ubi manet Lambertus. S. Attonis et matris suę Raynę, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Heldini clirici. S. Adoardi. S. Rotberti. S. Teutonis. S. Heldini laici. S. Jotseranni. S. Oddonis. S. Nazaria. S. Hugonis. S. Resta. Actum Cluniaco publice, anno IIII regnante Hugone precellentissimo Francorum rege, mense julio, die dominica. Constantius monachus rogatus scripsit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung