Charta qua Teotgrinus et uxor ejus Rotrudis dant monasterio Cluniacensi census et servos aliasque res in Cormarciano, Dardio et Tresdo.
Sacrosancte æcclesie Cluniensi, in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli consecrate. Ego Teotgrinus et uxor mea, nomine Rotrudis, scelerum nostrorum enormitatem perpendentes ac juditii futuri examen valde pertimendum ad memoriam reducentes, in quo cuncta cordium nostrorum abscondita omnibus manifestabuntur, scientes nos non posse in tanto examine sine intercessoribus tutos esse, idcirco tradimus quedam juris nostrę proprietatis: hoc est censum unum quem Gislebertus tenet, et ipsum servum cum uxore sua et infantibus eorum tres; et in alio loco ubi dicitur in Cormarciano, alium similiter censum quem Godovenus tenet; in alio etiam loco, scilicet in pago Matiscono, vineam quam Ragemfredus in beneficio tenet; preterea pratum unum in loco quodam ubi dicitur in Dardio, vocatur a la Busceria. Ecce res iste sunt in pago Ostudunensi et in Matisconensi site. Ad hoc et in alio loco qui Tresdo dicitur, alium censum quem Emnaldus tenuit, et quicquid in ipsa villa hactenus tenui ac possedi, totum ad integrum trado, et omnia suprascripta, ut sunt, et quę eis pertinent, scilicet campi, prata, silvę, vineę, pomiferaria, aque aquarumve decursus, ad sua luminaria concinnanda, ut a die presenti et deinceps rectores ejusdem loci quicquid illis de his placuerit faciant, nemine contradicente. Si quis vero calumpniator invidie fascibus inflamatus, aut forte heres, aut coheres, aut aliqua subintroducta per
sona ad hanc destruendam helemosinam nostram insurgere voluerit, iram Dei omnipotentis et suorum apostolorum incurrat, et eos in futuro se infestantes inveniat, parsque ejus cum Juda et Datan et Abiron, nisi resipuerit, sit, et non valeat sibi quod querit adquirere; insuper vero, cogente juditiaria potestate, auri libram cui injuriam fecerit coactus conponat, et nostrum donum semper ratum ac perpetuum, stipulatione subnixa, constet. Actum Dardrio villa. S. Teogrini, S. Rotrudis, qui donationem istam fecerunt et firmare rogaverunt, atque subnotatis testibus corroboranda tradiderunt. S. Celesti. S. Gondacrii. S. Rotberti. S. Danielis. S. Gislardi. S. Vandalfredi. S. Teotmarii. Ego Lanbaldus rogatus scripsi, sabbato die, mense novembri, anno IIII regnante Odonoe
(sic) rege.