CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1834     View  [Back]
Charta qua Eldeburgis et filii ejus, Odilo et Gauzerannus, dant monasterio Cluniacensi, pro remedio animæ Odonis, filii ejusdem Eldeburgis, mansum servumque in villa Campiloco.
In nomine Verbi incarnati. Noverint universi ejus cruore redempti, qualiter veniens ego Eldeburgis, mater Oddonis, atque fratres ejus Odilo, atque Gauzerannus donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, loco Cluniaco, ubi domnus Maiolus, abbas, preesse videtur, aliquid ex rebus nostris, pro remedium anime supradicti Odonis, ut pius et misericors Dominus ei succurrat in die tremenda. Sunt autem ipse res site in pago Cabilonense, in agro Fargias, in villa Campiloco: hoc est unus mansus cum vineis, campis, silvis, pratis, aquis, aquarumque decursibus, totum ad inquirendum, quicquid ad illum mansum jam dictum aspicit vel aspicere videtur; habet autem terminationes a mane et a medio die via publica, a sero et a cercio Sancti Petri. Et donamus unum servum, nomine Raimbaldum. Donamus autem has res denominatas Deo et sanctis apostolis ejus pro redemptione animarum nostrarum, scilicet pro anima mea filiorumque meorum vivorum, seu defunctorum omniumque parentorum nostrorum, supranominato loco faciantque rectores Cluniensis monasterii ab hodie et deinceps de his rebus quicquid facere voluerint in omnibus, sine ullo contradicente. Si quis autem (quod absit!) aut nos, aut aliquis ex heredibus nostris contra hanc donationis cartam aliquam querelam movere temptaverit, primitus iram Dei incurrat et sanctorum omnium sitque dampnatus cum Juda qui Dominum tradidit, et cum Datan et Abiron quos vivos terra absorbuit, nisi ad emendationem venerit, coactusque judiciaria potestate auri libras VI persolvat, et posthec ista donatio stabilis firmaque permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice. S. Eldeburgis, qui hanc donationem pro anima Oddonis filii sui fieri et firmare rogavit. S. Odilonis. S. Gauzeranni. S. Anscherici. S. Deodati. S. Eldierii. Scripta in mense decembri, a Gausleno indigno monacho, regnante anno IIIIo rege Hugone.
(Au dos:) Carta quam Eldeburgis fecit Sancto Petro pro filio suo Oddone, in Campiloco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung