CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1837     View  [Back]
Charta qua Willelmus comes dat monasterio Cluniacensi villam Valentiolam cum appenditiis in pago Regensi.
Auctoritas enim jubet ecclesiastica et lex consistit Romana ut quicumque rem suam in qualicumque potestate transfundere voluerit, per paginem testamenti eam infundat, ut per multis temporibus soluta et quieta permaneat. Quapropter ego Willelmus, inclitus comes, cogito de Dei misericordia et recognosco fragilitatis mee, et timeo penas inferni, et tremesco diem judicii, et ut me sanctus Petrus, qui habet potestatem animas ligandi atque solvendi, absolvat ab omni vinculo peccatorum meorum, et ut merear audire vocem quam Dominus dicturus est: «Venite benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi;» et iterum per prophetam Dominus dicit: «Date helemosinam et ecce omnia munda sunt vobis»; et pro ipso amore Dei, dono Sancto Petro Cluniensis monasterii, ubi domnus Maiolus abbas preesse videtur, aliquid de rebus meis que mihi ipse abbas Maiolus donavit in vita mea et ceteris fratribus. Sunt itaque ipsas res site in pago Regense, in agro Variacense: hoc est villa que nominant Valenciola, cum omnibus appendiciis et adjacenciis suis; et habet ipsa villa fines et terminationes sue consortes: de uno latus descendit terminus per valle que nominant Sigomagna, et pergit usque in Valle Longa et usque ad finem que nominant Marginis, in parte oriente usque in valle que dicitur Albidro, et pergit usque in via publica qui descendit in villa nomine Brunito; de uno fronte in meridie ipsa valle Albidro, sicut superius diximus, et descendit in ipso terminio Marginis; de alio fronte in parte occidentali valle Sigomagna et pergit usque in via publica de Brunito, vel si quis aliis consortes. Quantum infra istas fines concludit, aut de fisco, aut de alode, aut de qualicumque conquisto qui mihi Wilelmo obvenire debet, totum dono Sancto Petro, donatumque in perpetuum esse volo. Ecclesia vero que in ipsa villa Valentiola constructa est in honore sancti Maximi ad me non pertinet, quia ipse domnus Maiolus in suos usus seu fratrum suorum retinuit; et facio firmationem et donationem de illa mea medietate, ea vero ratione, ut quamdiu ego Wilelmus vivo usum mihi reservo; post discessum quoque meum, sine ulla tarditate Sancto Petro revertat. Si quis, ego aut ullus homo, aut ulla persona, contra carta ista refragationem ullam vel calumniam mittere voluerit, iram Dei omnipotentis incurrat, et de beata Virgine Maria, simulque de omnium sanctorum, et componat tantum et alium tantum; et postea carta ista mihi Wilelmo libenti animo facta omnique tempore firma permaneat. Facta carta ista V kalendas septembris, regnante Quonrado rege. Rodbaldus comes firmavit. Adalaix comitissa firmavit. Wilelmus comes firmavit, et filius ejus Wilelmus firmavit.
(Au dos:) Willelmi de Valenciola, in pago Regense.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung