CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1838     View  [Back]
Charta qua Odilo, filius Beraldi, consentientibus matre et fratribus suis, dat monasterio Cluniacensi, priusquam veste monastica indueretur, ecclesiam et mansum in villa Saraciaco.
Sacrosanctæ Dei ecclesiæ Cluniacensis cænobii in honore beati Petri, apostolorum principis, dedicate. Ego, in Dei nomine, Odilo, filius Beraldi, consentiente matre mea et fratribus meis Stephano scilicet, Eboni, Beraldo, Bertranno, cædo aliquit ex rebus proprietatis meæ que mihi legitimo ordine successerunt, cessumque in perpetuum esse volo et desidero. Sunt autem ipse res site in patria Arvernica, in comitatu Brivatense, in vicaria de Aurato, in villa que vocatur Saraciacus; in ipsa villa cedo Deo Sanctoque Petro, in stipendia servientium supradicte ecclesie, totam ęcclesiam in onore mundi Salvatoris consecratam, et quantum sors ereditatis mee in ipso loco [mihi] largitur, et insuper unum mansum qui excolitur a Leotardo, filio Gerbaldi, quem olim donavimus ego et mater mea et fratres mei, pro sepultura fratris nostri Hicterii, quem ego postea emi ex fratribus patribusque et dominis meis canonicis, videlicet beatissimi domini mei martiris Juliani, et donavi in precio solidos C; ipsumque mansum similiter cedo jam dicte ecclesie, nonque solum pro me, set etiam pro patre meo et matre mea et fratribus meis vivis atque defunctis, et omnium parentum et fidelium nostrorum salute: ipsas res supradictas cedo jam sepedicte ecclesie, ea scilicet ratione, ut pastor ipsius ecclesiæ, domnus scilicet abba Maiolus, quamdiu vixerit, suique omni tempore successores et ipsius ecclesiæ servitores habeant, teneant atque possideant, et justo ordine quicquid facere voluerint faciant, tamen alienare, nec vindere non valeant, nisi ad fratres meos. Si quis vero, quod futurum minime credo, aliquando surrexerit, ego ipse videlicet, mutata voluntate mea, aut ullus ex heredibus aut proheredibus meis, sive ulla amissa aut contraposita persona, quæ contra hujusmodi cartulam ullam calumniam inquietare presumpserit, iram omnipotentis Dei incurrat, et sanctorum offensa[m], et insuper cui litem intulerit auri libras X cohactus exolvat, et argenti pondera totidem. Et ut hæc cartula firmiore[m] per succedentia tempora obtinead vigorem, manu propria subter firmavi, et ut aliorum virorum manibus roboraretur decrevi. S. Odiloni, qui carta ista scribere rogavit. S. Girberjane, matris ejus. S. Stephani, et Eboni et Beraldi, et Bertramni, fratrum ejus. S. Berald. S. Rotbert. S. Gizfret. S. Vuanni. S. Bernardi. S. Maroni. S. Gualterii. S. Guitberti, qui hanc cartam scripsit.
(Au dos:) Odilonis, abb. Saraciaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung