CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1839     View  [Back]
Commutatio terrarum in villa Vetus Curt inter monasterium Cluniacense et Rannaldum.
Notum sit omnibus hominibus, quod ego Rannald facio escammium cum monachis Cluniensis, cum consilio suorum vitinium. Ideo dono ego Rannaldus a supradictis monachis, in Vetus Curto villa, duas petiolas de terra, et sunt ipsas res site in cultura Sancti Petri que vocant Cireseo: terminaciones vero habent de tribus frontibus terra Sancti Petri, a medio die Noe terra; et faciant supradicti habitatores Sancti Petri loci, in loco escamii, quicquid facere voluerint. S. Rannaldi, qui fieri jussit. S. Ermengerii. S. Eve. S. Dodoni. S. Mainfredi. Similiter donant monachi ad supradictum hominem in ipsa villa, in Campos Senio vocant, unum campum in loco escammii; et habet terminationes a mane terra Gislabert, a medio die de ipsa hereditate, a sero terra Stephani. Et faciat in omnibus quicquid voluerint. S. Rainaldi. S. Vualterii. S. Aymoni. S. Iterii. S. Tedmari. Pontius levita scripsit.
(Au dos:) Escamium Rannaldi in Vetus Curte.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung