CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1844     View  [Back]
Charta qua Permincus dat monasterio Cluniacensi mansum indominicatum cum capella sancti Desiderii in villa Lovensi.
Ego, in Dei nomine, Permincus dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum aliquid de rebus meis que sunt site in pago Ledunensi, in agro Auriacense, in villa Lovensi, hoc est mansum indominicatum, cum capella in onore sancti Desiderii, cum omnibus appendiciis, hoc sunt vineis, pratis, silvis, pascuis, cultum et incultum, quesitum et ad inquirendum, totum et integrum, trado adque transfundo, ut faciant rectores jam dicti loci a die presente quiquid facere voluerint, sine ullo contradicente. Si quis vero de eredibus ejusdem ullam calomniam inferre presumserit, non valead quod repetit, sed primitus ira Dei incurrit et supradictis apostolis; et posthec donatio stabilis et firma permanead, stipulatione subnixa. S. Perminci, qui fieri et firmare rogavit. S. Constantini filii ejus. S. Ramnulfi.
(Au dos:) 1o Permincus in villa Lovensi, Lucduno; 2o Capella Sancti Desiderii in villa Lovensi, diocesis Lugdunensis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung