CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1845     View  [Back]
Charta qua Maiolus dat monasterio Cluniacensi, pro animabus genitorum suorum Gauzeranni et Rotrudis, mansum indominicatum cum servis in villa Montis.
Salvatoris clementia hoc genus remedii concessum est fidelibus, ut ex reditibus suis æterna valeant premia adipisci, si eas juste dispertierint. Quapropter ego, in Dei nomine, Maiolus dono Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, aliquid ex rebus meis que sunt site in comitatu Lugdunensi, in villa Montis: hoc est mansum unum in dominicatu, cum servo nomine Duranno et uxore sua, nomine Aldegardi, et infantibus eorum, et quicquid ad ipsum mansum aspicit vel aspicere videtur, hoc sunt campis, vineis, pratis, silvis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, quesitum et ad inquirendum, totum ad integrum. Hanc autem donationem primitus facio pro anima mea et in locum sepulture mee, et pro anima patris mei Gauzeranni et matris mee Rotrudis, et fratrum meorum, et pro animabus parentorum meorum, et pro salute omnium fidelium defunctorum, ut omnibus in commune profitiat: ea tamen ratione, ut quamdiu vixero teneam et possideam, et singulis annis, festivitate apostolorum principis, XII denarios in censum persolvam; post meum vero discessum, sine ulla mora ad Cluniacum perveniat. Si quis autem contra hanc donationem aliquam calumpniam inferre voluerit, primitus iram Omnipotentis sanctorumque omnium incurrat offensam, et, nisi resipuerit, cum diabolo in inferno trudatur; cogente vero juditiaria potestate, auri libras quatuor exolvat, et inantea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice. S. Maioli, qui fieri et firmare rogavit. S. Bernardi. S. Hisraheli. S. Arlei. S. Bernardi. S. Huberti. Aldebaldus levita scripsit, regnante Hugone anno IIII.
(Au dos:) Maiolus Pulverels in Montis villa et Maioli Pulverellis in Montis, in pago Lugdunensi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung