CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1847     View  [Back]
Commutatio terrarum in villis Jaloniaco et Bugdone inter monachos Cluniacenses et Girbertum.
Christicolis omnibus circumquaque habitantibus notum fieri volumus, quod veniens quidam homo, nomine Girbertus, ante presentiam domni piissimi Maioli abbatis, postulans ab eo ut aliquam terram que adjacet in villa que vocatur Jaloniacus ei scammium facerent, quod ita per consensum omnium fratrum concessum est ei. Habet autem ipsa terra beatissimi Petri perticas LXV. Propter hanc terram ego Girbertus dono ad ipsum locum Cluniacum aliam terram que est sita in pago Matisconense, in agro Jaloniaco, in villa Bugdone: sunt autem duo campi divisi inter se; vocatur vero ipse locus ubi ipsi campi sunt Maaler. Ille campus qui est super via publica habet de unoquoque fronte perticas VI, in longitudine decem et VIII et dimidium. Item alius campus subtus ipsa via publica est: terminat autem a mane terra Heldini, a medio die terra Duranni, a sero terra Stephani, a cercio terra Sancti Petri; de unoquoque fronte habet perticas VI, in longitudine X et VII. Ab hodierno vero die faciant ipsi rectores loci quicquid facere voluerint. Actum Cluniaco monasterio. S. Girberti, qui fieri rogavit. S. Giperi. S. Ubaldi. S. Adraldi presbiteri. S. Agmoni. S. Sigibaldi. S. Heirici. S. Vulardi. S. Dominici. S. Constancii. Regnante Hugone rege anno IIII.
(Au dos:) Scamium Girberti in Galoniaco et Bugdon villis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung