CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1849     View  [Back]
Charta qua Achardus et Hubertus fratres dant monasterio Cluniacensi vineam indominicatam in villa Dunziaco.
In nomine Verbi incarnati. Noverint quique fideles, quod nos Achardus et Hubertus fratres donamus ad locum Cluniacum aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Maticensi, in villa Dunziaco, hoc est vineam unam in dominicatu, que terminat a mane terra Richardi cum eris suis, a medio die terra Sancti Nicetii, a sero via publica, a cercio terra Duranni. Facimus autem hanc donationem in eo tenore, ut quamdiu ambo vixerimus, teneamus et possideamus, et mox ut aliquis e nobis obierit, pars ipsius ad supradictum locum perveniat. In vestitura vero omnibus annis donamus sextarios VIII de vino, et post nostrorum amborum discessum, ex integro ad Sanctum Petrum perveniat. Facimus etiam hanc donationem [non tantum pro animabus nostris, sed] et in locum sepulture nostræ. Si quis autem, quod futurum esse minime credimus, nos ipsi, aud ullus de heredibus nostris, aud aliqua intromissa persona contra hanc donationem aliquam litem inferre voluerit, auri libras III exolvat, et inantea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Maxiliaco publice. Remittimus etiam omnem querelam quam adversus Sanctum Petrum abeamus, a die presenti. S. Achardi et Huberti, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Livoni. S. Bovoni. S. Richardi. S. Vuarini. S. Andree. S. Giraldi. S. Lanberti. Aldebaldus scripsit regnante Hugone anno IIII.
(Au dos:) Charta Achardi et Humberti, Dunziaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung