CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1853     View  [Back]
Charta qua Ingelgerius, Bernardus et Ainardus, fratres Huberti, dant monasterio Cluniacensi, pro anima et de rebus ejusdem Huberti, medietatem curtili et vineæ in villa Turniaco.
Notum sit cunctis sanctæ ecclesie filiis, quod nos, in Dei nomine, Ingelgerius et Bernardus, frater Huberti, donamus Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo et ad locum Cluniacum aliquid de rebus nostris pro anima Huberti. Sunt autem ipse res in pago Maticensi, in villa Turniaco, hoc est medietas curtili unius cum medietate vineæ insimul tenente; terminat a mane terra Sancti Petri, de aliis partibus via publica, faciantque post hunc diem in omnibus quicquid facere voluerint. Hanc autem donationem facimus pro anima Huberti et animabus nostris, cunctorumve fidelium, ut pariter cunctis in commune proficiat. Si quis autem contra hanc donationem aliquam litem inferre temptaverit, vindicare non valeat quod repetit, sed coactus auri uncias duas componat, et inantea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice. S. Bernardi et Aynardi fratrum Huberti, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Ingelger. S. Vuichardi. S. Arnaldi. S. Bernardi. S. Isimbardi. S. Etelane et filii ejus Gausberti, qui firmaverunt. Data per manum Armanni, regnante Hugone anno IIII.
(Au dos:) Pro Humberto in Turniaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung