CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1857     View  [Back]
Charta qua Leudprannus dat monasterio Cluniacensi medium plantum in villa Vallis.
In nomine Verbi incarnati. Ego Leutprannus dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo aliquid de rebus meis qui sunt site in pago Matisconense, in villa que vocatur Vallis, hoc est medium plantum quod Martinus edificavit. Omnia dono Deo [et] ad jam dicto supradicto loco, eo tenore ut, quandiu vixero, teneam et possideam, omnique anno in vestitura II sextaria de vino persolvat; post obitum vero meum, ad jam predictum locum revertatur. S. Leutpranni, qui fieri et firmare rogavit. S. filii ejus Berardi. S. Eldini. S. Umberti. S. Bernardi. Regnante Hugone rege anno IIII.
(Au dos:) Leutprannus, Vallis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung