CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1865     View  [Back]
Charta qua Ornatus presbiter, Achardus et Arleius, fratres, de hereditate et pro anima sororis suæ Tezæ, dant monasterio Cluniacensi vineam in villa Flaviaco.
In nomine Verbi incarnati. No[s] vuadiatores, Ornatus presbiter, Achardus et ego Arleius, pro anima sororis nostrę Tezę, sicut ipsa deprecata est, donamus Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, aliquid de hereditate ipsius et in locum sepulturę, scilicet unam vineam que est sita in villa Flaviaco, et habet in longum perticas XX, in latum V; terminaturque a mane et a meridie de ipsa hereditate, a sero terra francorum, a cirtio muro manufacto. Si quis vero huic donationi aliquam calumpniam inferre voluerit, non valeat vindicare quod repetit, sed coactus judiciaria potestate, auri libram I componat, et deinceps firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. S. Ornati presbiteri. S. Achardi. S. Arlei. S. Acdoardi. S. Rotrudis, sorroris ejus. S. Heldini. S. Attonis. S. Igberti. S. Ingelelmi. S. Siguini. Teotmarus monachus scripsit, regnante Hugono rege anno IIII.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung