CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1868     View  [Back]
Charta qua Rodselinus clericus dat monasterio Cluniacensi res suas in villa Curte Albini.
Sacrosancta Dei æcclesia que est constructa aput Clugniaco, et in honore beati Petri apostoli dedicata, ubi domnus Magiolus abba preesse videtur. Ego quidem Rodselinus cogito chasum humane fragilitatis, seu pro remedium anime mee vel parentum meorum Vuiniyso et coyva sua Godane, avios meos, vel cunctis propinquis meis, quem Dominus de penis inferni eripere dignetur. Propterea dono ad jam dictum locum aliquid de hereditate mea qui est sita in pago Lucdunense, in agro Gehongiacense, in villa que vocant Curte Albini: hoc sunt curtili, campis, pratis, silvis, fontis, aquis aquarumque decursibus, omnia in omnibus, totum ad integrum, usque inexquesitum, quantum mihi legibus obvenit; ea scilicet tenore quamdiu vivi husum et fructum possideo, pos meum discessum ad jam dicto excellesia perveniat sine ulla tarditate, et ad singulos annos in vestitura XII denarios in Nativitate sancti Johannis Babtiste recipiatis. Si quis vero, quod futurum est minime credo, si ego ipse, aut ullus homo de heredibus meis, aut ulla emissa persona qui contra hanc donationem istam aliquam calumniam inferre voluerit, non valead vindicare quod petit, set inferat cui litem intulerit tantum et aliud tantum cum qualitate et cumgrueencia, ira Dei et sancti Petri apostoli incurrat. S. Rodselini clerici, qui donatione ista fieri et firmare rogavit. S. Adalardum. S. Bernardo. S. Achardo. S. Vuarnerio. S. Bererio. S. Vuinierio. S. alio Bernardo. Data manu Johanni sacerdoti, in die martio, idus januarii, regnante Gonrado rege.
(Au dos:) Carta Rotcelini in villa Curte Albino.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung