CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1874     View  [Back]
Charta permutationis et venditionis terrarum in villa Besorniaco inter monasterium Cluniacense et Rotardum uxoremque ejus Dodam, atque Deodatum.
Placuit adque convenit inter monacos Sancti Petri Cluniensis monasterii et Rotart et uxori ejus Doda, ut inter se terras commutent. Dedit Rotardus ad partem Sancti Petri campo in pago Matisconense, in villa Besorniaco; terminet de uno latus terra Sancti Petri, de alio Bladino, de uno fronte via publica, abet in lato perticam I, in longo quantum tenet. Dederunt monahi ad partem Rotardi campo; terminet de uno latus terra Ingelfredo, de alio Livoni, de uno front Sancti Petri, de alio via publica, abet in lato perticas III, in longo quantum tenet. Et ego Deodatus vendo vobis in ipso loco, campo; in lato pertica I et pede I, in longo quantum tenet, et accepio de vobis precium valente solidos II et denario I. Firma stabilis permaneat; et qui calumniare voluerit, auri uncias II componet. Besorniaco ville fuit facta publice. Ut autem cerciores essent, cuncti firmatores minime denegantes, propriis manibus firmaverunt. S. Amblart. S. Ainart. S. Arembert. S. Laterius. S. Eldradus. Ego Maingaudus scripsi, datavi die sabati, mense aprilio, annos IIII regnante Ugono rege.
(Au dos:) Scamium Rothardi in Besorniaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung