CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1881     View  [Back]
Charta qua Stephanus, consentientibus sororibus suis Rotrude et Euphemia, dat monasterio Cluniacensi vineam in villa Montelia pratumque in villa Typsiaco.
In nomine Verbi incarnati. Ego Stephanus dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, ubi donnus Maiolus, abba, preesse videtur, aliquid ex rebus meis quę sunt sitę in pago Matiscensi, in villa quę vocatur Montelia: hoc est vineam quę terminatur de tribus partibus terra Nadalis, de quarta parte terra Sancti Poncii. Dono etiam pratum in villa Typsiaco, terminatum de una parte terra Girberti et de alia similiter et terra Aymonis, de tertia parte silva, de quarta gutta currente. Infra istas terminationes, totum ad integrum dono supradictis apostolis, ad prefatum locum, taliter ut faciant monachi ipsius loci quod voluerint. Si autem ego, aut aliquis ex heredibus meis calumpniare voluerit, quicumque ille fuerit, anathema sit et in infernum cum diabolo demergatur, nisi cito emendaverit. S. Stephani, qui fieri et firmare rogavit. S. Rotrudis et Eufemię, sororum ejus. S. Aldrici. S. Duranni. S. Arlei. S. Acdoardi. S. Arnulfi. S. Gislardi. Data mense septembri, regnante Hugone rege anno V. Poncius scripsit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung