CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1882     View  [Back]
Charta qua Alexandra et filius ejus Heldinus dant monasterio Cluniacensi, pro anima Tedberti, filii ejusdem Alexandræ, servum nomine Utulardum et curtilum in villa Curziaco.
In nomine Patris Verbique incarnati ac Spiritu paracliti, ut ipsa sancta Trinitas in die tremenda succurrat anime Tedberti. Ideo ego Alexandra cum filio meo Heldino donamus jam dicto Deo sanctisque apostolis ejus Petro et Paulo, loco Cluniaco, pro anima ejusdem Tedberti, aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Matisconense, in agro Laliacense, in villa Curziaco, hoc est servum unum, nomine Utulardum, et curtilum cum vinea simul tenente, qui terminat a mane terra infantum Berardi, et a medio die similiter, a sero Sancti Petri, a cercio Constantini, faciantque rectores Cluniensis monasterii de ipsis rebus ab hodie et deinceps quicquid facere voluerint, sine ullo contradicente. Si quis autem contra hanc donationem aliquam querelam temptaverit, non valeat vindicare quod repetit, sed coactus judiciaria potestate, auri libras IIIIor persolvat, et posthec donatio ista stabilis firmaque permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice. S. Alexandre, matris ejus, et Heldini, fratris ejus, atque Alexandre, sororis ejus, qui hanc donationem pro anima Tetberti fecerunt firmarique rogaverunt. S. Gotefredi. S. Duranni. S. Bladini. S. Balduini. S. Constantini. S. item Balduini. S. Oddoni. S. David. S. Malguinus. S. Freconis. Data per manum Gauzeleni indigni monachi, in mense octobri, anno V regnante Hugono rege.
(Au dos:) In Curzi, pro Tetbert.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung