CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1883     View  [Back]
Charta qua Eldradus sacerdos dat monasterio Cluniacensi res suas servumque in villis Cavaniaco et Marciaco.
Sacrosancto et exorabili loco Cluniaco, quod est constructum in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli, cui donnus Maiolus abbas preest. Ego igitur Eldradus sacerdos dono ad supradictum locum aliquid ex rebus meis pro remedio animę meę parentumque meorum. Suntque res ipse site in pago Matisconensi, in agro Marciacense, in villa Cavaniaco: hoc est vinea quę terminat ex tribus partibus terra Sancti Petri, a sero terra Rothardi. Infra istas terminationes, partem meam jam dicto loco trado atque tran[s]fundo. Et in villa Martiaco dono duos campos: unus habet terminationes a mane et a sero terra Sancti Petri, similiter a medio die, et a circio terra Ingelelmi; alius campus terminat a duabus partibus via publica, a medio die terra Vuandalboldi, a circio Aeymini presbiteri. In tali autem tenore facio hanc donationem, ut, quamdiu vixero, usum et fructum habeam, et in vestituram omni anno IIII sextarios de vino; et dono unum servum, nomine Gontelmum. As res denominatas, post meum discessum, ad jam prelibatum locum perveniant, sine ullo contradicente. Quod si aliquis homo hanc donationem calumpniare presumpserit, primitus iram Dei incurrat et sanctorum omnium, et sit pars ejus cum diabolo inferno, nisi ad emendationem venerit. Actum Cluniaco. Sign. Eldradi, qui hanc donationem fecit firmarique rogavit. S. Sofredi. S. Anselmi presbiteri. S. Rotradi. S. Aymonis, item Aymonis. Data per manum Jothelmi sacerdotis, in mense novembri, regnante rege Hugone anno quinto.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung