CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1884     View  [Back]
Charta qua Robertus presbyter dat monasterio Cluniacensi vineas et campos in villis Montelia et Casocdia vel Casaolia.
In nomine Verbi incarnati ex corde Patris eructuatum. Igitur ego Rodbertus presbiter, considerans pondus peccatorum meorum, audiensque vocem Domini dicentis: «Date helemosinam, et ecce omnia munda sunt vobis;» et item: «Sicut aqua extinguit ignem, ita helemosina extinguit peccatum;» quapropter dono Deo ac sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniaco, cui domnus Maiolus abba videtur preesse, aliquid de rebus meis que sunt site in pago Matisconensi, in villa que vocatur Montelia, oc est unam vineam. Terminatur ipsa vinea a mane terra Breia, a medio die terra Sancti Quintini, a mane et a cercio terra Sancti Martini. Dono etiam in ipsa villa campum unum; terminat a mane [terra] Sancti Martini, a medio die terra Agia, a sero gutta currente, a cercio terra Agia. Dono etiam in alia villa Casocdia alteram vineam; terminat a mane terra Agia similiter, a medio die terra Lambert et Anselmus, a sero pascualia, a certio terra Sancti Martini. Dono etiam in ipsa villa campum unum; terminat ipsum campum a mane terra Sancti Petri, a medio die terra Agia similiter, a sero terra Agya et Odilo, a certio terra Lambert et Anselmi. Infra istas terminationes, totum ad integrum dono a die presenti vobis, et faciant rectores loci ipsius quicquid facere voluerint. S. Rodberti, qui fieri et firmare rogavit. S. Nadal. S. Ornadi. S. Benedicti. S. Rodgerii. S. Eldeburg filii sui. S. Joceranni. S. Josberti. S. Lanberti. S. Anselmi. Ego frater Pontius scripsi, ad vicem cancellarii. Data mense novembri, regnante Ugone rege anno V.
(Au dos:) Carta Rodberti presbiteri, in villa Montelia et in villa Casaolia.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung