CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1886     View  [Back]
Charta qua Odila et filius ejus Malguinus dant monasterio Cluniacensi res suas in villa Belplano.
Deicolis ortodoxe fide prediti atque sanctorum patrum roborati exemplo et fulciti documento. Cognitum sit omnibus fidelibus cristianis, quod ego Odila et filius meus Malguinus, reminiscentes pondus peccatorum nostrorum, audientesque Dominum dicentem: «Date helemosinam, et ecce omnia munda sunt vobis;» et item: «Sicut aqua extinguit ignem, ita helemosina extinguit peccatum;» quapropter donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Matisconense, in villa Belplano nomine: hoc sunt campis, silvis, pratis, donamus omnia quecumque videmur tenere et possidere in ipsa villa. Donamus hoc pro remedio animarum nostrarum, et ut Dominus justus judex in tremendo juditio nobis dignetur placabilis esse. Donamus a presenti et deinceps, et faciant rectores Sancti Petri quicquid facere voluerint ab hodierna die. Si quis autem contra hanc donationem aliquem litem inferre voluerit, auri untias VI persolvat, et hæc donatio postea firma et stabilis permaneat, adstipulatione subnixa. S. Odile et filii sui Malguini, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Vuidonis. S. Maioli. S. Ramnaldi. S. Jodseranni. S. Evrardi. S. Aucdoardi. Evrardus levita indignus scripsit. Data mense decembri, die lunis, regnante Hugone rege anno V.
(Au dos:) Carta Odile et filii sui Malguini in villa Belplano.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung