CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1888     View  [Back]
Charta qua Osanna et filius ejus Vualdricus dant monasterio Cluniacensi, pro anima Bernaldi, mariti ejusdem Osannæ, curtilum cum vinea in villa Masiriaco.
Sacrosancto et exorabili loco Cluniaco, qui est constructus in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli, ubi domnus Mayolus abbas preesse videtur. Donamus ergo Osanna et filius meus Valdricus aliquid ex rebus nostris [pro anima Bernaldi, mariti mei, sicut ipse moriens delegavit, et pro animabus nostris]. Sunt autem ipse res sitę in pago Matisconense, in villa Masiriaco, hoc sunt curtilis cum vinea insimul tenente; et abet vinea in longitudine XX perticas, in latitudine II perticas et V pedes in ambabus frontibus, et habet terminationes ex uno fronte terra Sancti Petri, et de duobus de ipsa hereditate, de quarto via publica. Infra istas terminationes, totum ad integrum tradimus adque transfundimus supradicto loco, faciantque rectores jam dicti loci ab hodie et deinceps quicquid facere voluerint. Si quis autem contra hanc donationis cartam aliquam calumpniam movere presumpserit, non valeat vindicare quod repetit, sed coactus judiciaria potestate, auri libras III componat, et post hæc ista donatio stabilis firmaque permaneat, stipulatione subnixa. Actum Besorniaco publice. S. Osanne et filii mei Vualdrici, qui hanc donationem pro anima Bernaldi fecerunt, et firmare rogaverunt. S. Folcranni. S. Tedaldi. S. Rainfredi. S. Bernaldi. S. Wilelmi. Data per manum Josleni indigni sacerdotis, anno V regnante Hugone rege.
(Au dos:) Osanna et Vualdricus in Masiriaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung