CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1890     View  [Back]
Charta qua Constabilis notum facit se vineam in villa Varenniaco monasterio Cluniacensi dedisse, filio suo Constancio consentiente.
In nomine sancte et individue Trinitatis. Noverint cuncti fideles quod ego Constabilis dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconense, in villa Varenniaco nomine: hoc est vineam unam, et habet perticas in longo quatuordecim, et in latitudine quinque; terminat a mane de ipsa hereditate, et a medio die similiter de ipsa hereditate, a cercio via publica, et a sero terra Sancti Petri. Dono hæc in tali tenore, ut, quandiu ego vixero, usum et fructum habeam, et in vestitura omni anno dono duos sextarios de vino. Post meum vero discessum, ad jam dictum locum revertatur, et faciant rectores Sancti Petri quicquic facere voluerint. Si quis autem contra hanc donationem aliquem litem inferre voluerint, auri untiam persolvat, et postea firma et stabilis permaneat, astipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice. S. Constabilis, qui fieri et firmare rogavit. S. Constantii, filii ejus. S. Rannaldi. S. Duranni. S. Arlei. S. Hugonis. S. David. Data die dominico, regnante Hugone rege anno V. Evrardus levita scripsit.
(Au dos:) Carta Constabilis in villa Varennias.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung