CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1897     View  [Back]
Charta qua Randefredus dat monasterio Cluniacensi vineam et medium plantum in villa Chariniaco.
Passione Domini unigeniti redempti, verbisque ejus benigne edocti, jubemur tesaurizari de his que jure videmur hereditario possidere. Quapropter ego Randefredus dono Deo et ad locum Cluniaco aliquid ex rebus meis que sunt sita in pago Matisconensi, in villa Chariniaco, unam vineam, que terminat a mane et a medio die via publica, a sero de ipsa hereditate, a certio terra Landuini; habet in longum perticas quatuordecim, in ambabus frontibus perticas quatuor. Hanc vineam cum supraposito dono Deo ab hodierno die, et faciant [monachi Sancti Petri] quicquid voluerint. In ipsa villa dono similiter medium plantum quem tenebam, quod terminat omnibus partibus terra Sancti Petri; et hec omnia dono Sancto Petro pro anime mee remedio. Actum Cluniaco publice. S. Randefredi, qui fieri et firmare rogavit. S. Clementis. S. Arembert. S. Constantius. S. Guareguodi. Ego frater Evrardus levita scripsi, regnante Hugone anno quinto.
(Au dos:) Carta Randefredi in Cariniaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung