CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1898     View  [Back]
Charta qua Martinus dat monasterio Cluniacensi res suas in villa Vallis.
Sacrosancto et exorabili loco Cluniensi. Ego, in Dei nomine, Martinus, dono, pro remedio anime mee, aliquid [de] rebus meis que sunt site in pago Matisconensi, in villa Vallis, in agro Idgiaco, hoc est curtilum unum in dominicatu cum vinea et mansione et medio planto insimul tenente; terminat a mane terra Sancti Vincentii, a medio die terra Grimoeni cum eris suis, a sero via publica, a cercio terra Duranni. Hanc autem donationem in tali tenore facio, ut quamdiu ego vixero et filius meus Durannus vixerimus, teneamus ac possideamus, et post nostrum discessum ad jam dictum locum perveniat; in vestitura vero IIIIor denarios omnibus annis. S. Martini, qui fieri et firmare rogavit. S. Mariæ, uxoris ejus. S. Gotefredi. S. Sivuini. S. Sibaldi. S. Ademari. S. Ildini. Actum Cluniaco publicæ, regnante Hugone anno V.
(Au dos:) Martinus in Vallis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung