Charta qua Otgerius et Manuel presbyteri, et alii helemosinarii Huberti, dant monasterio Cluniacensi res ejusdem Huberti in villa Matorno.
Divina pietate hominibus concessum est, ut ex reditibus suis, quas jure hereditario possident, si eas juste dispertiant pauperibus et ecclesiis Christi, ex his animas suas redimere, et in futuro sibi tesaurisare noverint. Quapropter noverint cuncti fideles, quod nos Otgerius et Manuel presbiteri et Rodulfus, helemosinarii Huberti, et sorores ejus Ema et Archimberta, donamus Deo et ad locum Cluniacum aliquid ex rebus ipsius, que sunt site in pago Augustodunense, in villa Mator, ad Rocam vocant: hoc est medietatem mansi unius qui erat inter ipsum et jam dictis sororibus ejus, et quicquid ad ipsam medietatem mansi aspicit vel aspicere videtur: hoc est medietatem vinee, et medietatem farinarii, cum campis, silvis, pascuis, terris, aquis aquarum
que decursibus, et medietatem prati unius, totum et integrum; donamus etiam tres curtilos in ipsa villa in dominicatu, et servos inibi manentes Abbonem et Eldebertum cum uxoribus et infantibus eorum, et faciant post hunc diem rectores Sancti Petri quicquid facere voluerint. Si quis autem contra hanc donationem litem inferre voluerit, nisi cito ad emendationem venerit, sit maledictus cum Juda, traditore Domini, et hec donatio firma permaneat. S. Otgerii et Manuel, presbiterorum, et Rodulfi, qui fieri et firmare rogaverunt. Ego frater Evrardus levita scripsit, regnante Hugone rege anno V. Fidem fecerunt Odgerus, Manuel et Rodulfus, ut si Sancto Petro tenere non fecissent quiete, de suo emendaverint.