CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1907     View  [Back]
Charta qua Bernardus et frater ejus Girbaldus terræ novem perticas vendunt, duas autem dant monasterio Cluniacensi in villis Herniaco et Besorniaco.
In nomine Verbi incarnati. Notum sit cunctis fidelibus quod ego Bernardus et frater meus Girbaldus donamus vel vendimus ad locum Cluniacum aliquid ex rebus nostris quę sunt sitę in pago Matiscense, in villa Herniaco, hoc est de terra arabili perticas VII et pedes IIII; et terminatur de una parte terra Sancti Petri, de alia terra Gausberti, de tertia parte terra Girberti, de quarta parte via publica. De qua terra donamus perticas II, quinque autem et quatuor pedes vendimus in pretio duorum solidorum et V denariorum. Vendimus autem in alio loco, in villa Besorniaco, ultra Vuandam aquam, perticas IIII; et terminatur de duabus partibus terra Sancti Petri, de tertia terra Ansierii, de quarta rivo currente. Infra istas terminationes, donamus vel vendimus, ut cum omni integritate monachi teneant et quicquid voluerint faciant; et si ista non potuerimus vobis quieta facere, vobis alia his equalia curabimus condonare. Actum Cluniaco publice. Qui autem calumpniare presumpserit, non valeat vindicare quod repetit, sed coactus auri unciam persolvat, et postea hęc donatio firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. S. Bernardi et Girbaldi, fratris ejus, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Aremberti. S. Gunfredi. S. Ingelberti. Evrardus levita scripsit, regnante Hugone rege anno V.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung