CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1909     View  [Back]
Charta qua Adalgerius dat monasterio Cluniacensi curtilum in villa Calmiriaco.
Notum est homnibus {corr: hominibus} qui sane sapiunt, quia Deus concessit fidelibus suis, ut de temporalibus rebus quas possident eterna valeant promereri premia. Idcirco ego, in Dei nomine, Adalgerius, pro remedium anime meæ et patris mei vel matris meæ, seu fratris mei ac omnium fidelium christianorum, dono aliquid de jure mee proprietatis Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo in monasterio Cluniaco, cui preest domnus Maiolus abba: hoc est curtilus qui est in pago Matisconense, in villa Calmiriaco conjacet, qui terminat ab oriente terra Hermeinbert, a meridie via publica, ab occidente Arnulfo et ab aquilone. Infra istas terminaciones, totum ad integrum vobis dono. Si quis vero, ulla emissa persona, qui aliquam inferre presumpserit calumniam, non vindicet quod repetit, set auri persolvat unam unciam. Actum Cluniaco monasterio. S. Adalgerio, qui hanc donationem fieri et firmare rogavit. S. Arlebald. S. Sivuino. S. Odoni. S. Griphoni. Data in mense januario, anno quinto regnante Ugone rege. Aymo sacerdos rogatus scripsit.
(Au dos:) Adalgerii in Calmiriaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung