CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1912     View  [Back]
Charta qua Bernaldus presbyter et frater ejus Aldulfus dant monasterio Cluniacensi campum et vineam in villa Besorniaco.
In nomine Verbi incarnati ex corde Patris eructuatum. Noverint cuncti fideles, quod ego Bernaldus presbiter et frater meus Aldulfus, reminiscentes pondus peccatorum nostrorum, audientesque Dominum dicentem: «Date helemosinam et omnia munda sunt vobis,» et item: «Sicut aqua extinguit ignem, ita helemosina extinguit peccatum,» quapropter donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, cui preest domnus Maiolus abbas, aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Matisconense, in villa Besorniaco, hoc est campum unum: terminat ipse campus a mane terra Heldrici et a medio die terra Sancti Petri, et a cercio similiter; donamus quicquid videmur aspicere et tenere, et faciant rectores Sancti Petri quicquid facere voluerint a presenti et deinceps. Donamus etiam in ipsa villa unam vineam, et terminat ipsa vinea a mane Roca Magna, et a medio die de ipsa hereditate, et a sero terra Sancti Petri de Carella, et a cercio terra Sancti Petri. Donamus in tali tenore, ut quandiu nos vixerimus teneamus et in vestitura omni anno sextarios IIIIor de vino. Donamus iterum in ipsa villa perticam unam a presenti et deinceps, et aliam perticam excamiamus vobis. Donamus hæc omnia pro remedio animarum nostrarum et ut Dominus justus judex nobis dignetur esse placabilis. Actum Besorniaco. S. Bernaldi et fratris sui Aldulfi, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Willelmi. S. Cunctardi. S. Ingelberti. S. Arembert. S. Johannes. S. Vualterus. S. Azelini. Data mense januario, die lunis, regnante Hugone rege anno V. Evrardus levita indignus scripsit. S. Balsendis et filii sui Bladini.
(Au dos:) Carta Bernaldi presbiteri et fratris sui Aldulfi, in villa Besorniaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung