CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1913     View  [Back]
Charta qua Aldulfus dat monasterio Cluniacensi mansum in villa Curciaco campumque in villa Maliaco.
Sicut indubitanter fides credentium tenet, ita et Christi benignitas mortalibus consulit. Quapropter ego, in Dei nomine, Aldulfus dono aliquid de rebus meis propriis ad locum vocabulo Cluniacensis, qui est constructus in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli, ubi donnus Maiolus, abbas, preesse videtur ad regendum, hoc est mansum unum in pago Matisconense, in villa Curciaco; terminatur enim ab oriente et a meridie de ipsa hereditate, ab occidente vero et ab aquilone via publica et terra Humberti. Item in alio loco campum unum qui conjacet in villa Maliaco, quem vocant Ciriaco; et habet terminationes de duobus frontibus terra Girberti, ex aliis duobus terra Sancti Petri et terra Dodoni. Hun[c] vero campum in vestitura trado. Hęc omnia dono, trado atque transfundo eo tamen tenore, ut dum ego advixero, fructuario usu, sub censu quę superius posui, teneam, et post meum decessum ad jam dictum locum perveniant ipse res. Si quis hanc donationem calumpniare presumpserit, non vindicet quod repetit, sed auri libras III persolvat. Actum Cluniaco monasterio. Signum Aldulfi, qui hanc donationem fecit et firmare rogavit. S. Otherii et Humbaldi et Constabuli et Girardi et Odonis, nepotis Aldulfi, et Gotefredi, fratris ejus. Data mense januario, anno quinto regnante Hugone rege. Aymo indignus sacerdos scripsit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung