CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1915     View  [Back]
Charta qua Eldevertus dat monasterio Cluniacensi mansum indominicatum in villa Clutgiaco, etc.
In Dei nomine et Salvatoris nostri Jesu Christi. Notum fieri volumus omnibus sanctę Dei ecclesię fidelibus, qualiter ego Eldevertus cogitavi de Dei misericordia et de ęterna retributione, ut michi apud Deum merces adcrescat; dono de rebus meis ad locum Cluniensem, Deo sanctisque ejus apostolis Petro et Paulo, ubi domnus Maiolus abbas preesse videtur, donatumque firmum et stabile perpetualiter esse volo. In primis dono Deo et sanctis ejus apostolis necnon et fratribus supradicti cenobii, pro anime meę et patris ac matris meę, seu et parentum meorum omnium remedio, mansum in dominicatu cum omnibus ad se pertinentibus, in pago Matisconensi, in villa Clutgiaco, in agro Pontiaco, cum vineis, pratis, boscum Lavastredum, montem Portiniaco, Senmurum bosco, Corgiaco boscum, Monte Berziacum forestem, campis, aquis aquarumque decursibus, pascuis, montem etiam qui vocatur Tuontus: hec omnia cum exitibus et regressibus, totum ad integrum, talem portionem que michi ex parentum hereditate adtingit, excepto quod duabus filiabus meis et uni filio portionem jam designavi: hec omnia, sicut hic inserta esse videntur, concedo ad jam dictum locum, tali interposito tenore, ut, quandiu Dei miseratione vixero, usum et fructum accipiam, post meum quoque discessum ad Sancti Petri revertatur dominio, sine aliqua contradictione, et quandiu vixero, singulis annis, tempore vindemię, in vestitura rectoribus ejusdem Sancti Petri sex sextarios de musto persolvam. Si quis autem, quod minime esse credo, si ullus de heredibus meis, aut aliqua persona hanc donationis cartam calumpniare temptaverit, non hoc valeat optinere quod repetit, sed coactus in fisco auri libras persolvat quinque, dampnatusque perpetua dampnatione permaneat, nisi resipuerit; et ut hec carta firma et stabilis permaneat, manu mea subterfirmavi tangendo, et parentibus necnon et heredibus, et a meis amicis firmari rogavi. S. Eldeverti, qui hanc cartam fieri jussit, et firmari rogavit. S. Ermentrudis comitissę. S. Giberti militis, Vuarulfi militis, Leuterii, Raimundi, Bernardi, Teuberti, Elberti, Rodulfi, Leutoldi, Aymonis, Stephani, item Aimonis, Duranni presbiteri, Giroldi de Tiveneis. Datum et ratum per manum Roberti sacerdotis, die sabbati, in mense januario, anno quinto Hugone rege feliciter regnante in Francia, Karolo trusus in carcere.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung