CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1917     View  [Back]
Charta qua Adaldricus et frater ejus Vuidradus, atque Tellendis, uxor ejusdem Adaldrici, dant monasterio Cluniacensi quasdam res in villa Soloniaco.
In nomine Verbi incarnati. Noverint cuncti fideles, quod ego Adaldricus et frater meus Widradus, et uxor mea Tellendis, donamus Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, aliquid ex rebus nostris quę sunt sitę in pago Matisconense, in villa Soloniaco, hoc est vineam unam et mansionem cum curtilo simul tenente; quę vinea terminatur a mane terra Sancti Vincentii, a meridie Sancti Cirici et Sancti Petri, a sero de ipsa hereditate, a cirtio fratris mei Widradi. Facimus autem hanc donationem tali conventu, ut quandiu ego A[daldricus] vixero, teneam vel possideam, post meum vero discessum, si uxor mea vixerit, medietas ei remaneat; post nostrum amborum obitum, totum ad integrum ad Sanctum Petrum perveniat, et in vestitura, singulis annis, IIII sextarios de vino persolvemus. Actum Cluniaco publice. S. Adaldrici, et fratris ejus Widradi, et uxoris ejus Tellendis, qui donaverunt et firmari rogaverunt. S. Mainardi. S. Rothardi. S. Bernardi. S. Adalbaldi. S. Gontardi. S. Johannis. S. Duranni. Data per manum Evrardi levite, mense februario, regnante Hugono rege anno V.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung