CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1918     View  [Back]
Charta qua Guntardus dat monasterio Cluniacensi campum in villa Dunziaco et vineam quam ipsi dederat Deodatus in villa Besorniaco.
In nomine Verbi incarnati. Ego Guntardus dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, aliquid ex rebus meis quę sunt in pago Matisconense sitę, in villa Dunziaco: hoc est unius campi medietatem, qui terminatur a mane via puplica, a medio die terra Sancti Petri, a sero terra Lanterii; et faciant quicquid facere voluerint fratres ipsius loci. Item dono vineam unam in villa Besorniaco, pro anima Deodati, qui mihi illam donavit, eo tenore ut omnibus diebus vitę meę elemosinam facerem pro anima ejus; sed ego melius agens, dono eam pro anima ejus jam dicti loci fratribus, ut ipsi in orationibus suis eam aggregentur (sic); quę terminatur a mane terra Anblardi, a medio die et a sero terra Bladini, a cirtio via publica. Et tali condictione eam ipsam vineam dono, ut quandiu vixero teneam et possideam, post discessum vero meum, ad jam dictum locum perveniat; in vestitura autem omnibus annis L sextarios de vino persolvam. S. Guntardi, qui donavit et ipse firmavit. S. Walterii. S. Balsendis. S. Bladini. S. Eldradi. S. Girbaldi. S. Adalgisi. S. Engelfredi. S. Deodati. S. Ansegisi. Data mense februario, regnante Hugone rege anno V.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung