CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1920     View  [Back]
Charta qua Adam dat monasterio Cluniacensi campum et pratum in villa Rornanno.
Agnoscere se debet unusquisque propriisque contentus esse, ne aliena velle appetere; verum de his quę avito jure possidet, salutem suam non postponere, cum voce dominica jubemur nobis ex hisdem thesaurizare. Quapropter ego Adam, amore omnipotentis Dei, dono Sancto Petro, ad locum Cluniacum, aliquid de rebus meis quę sunt sitę in pago Matiscensi, in villa Rornanno, videlicet unum campum qui terminatur a mane et a cirtio terra Sancti Petri, a medio die terra Arnulfi, a sero terra Leutbranni. Dono etiam in ipsa villa pratum unum terminatum ex omnibus partibus terra Sancti Petri, et faciant monachi de his rebus quicquid voluerint. Qui autem contradixerit, auri unciam unam componat, et post hęc firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice. S. Adam, qui fieri et firmare rogavit. S. Adelelmi. S. Dedinci. S. Giraldi. S. Rothardi. Data mense martio, regnante Hugone rege anno V. Evrardus levita scripsit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung