CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1926     View  [Back]
Charta qua Oddo, levita et scolæ cantorum magister, vendit Widoni pontifici et canonicis Aniciensis ecclesiæ in eadem civitate mansionem quæ postea Syro diacono datur.
Domno Widoni pontifici atque canonicis sanctæ Aniciensis æcclesiæ emptoribus, ego Oddo levita, scole cantorum magister, venditor. Manifestum mihi est quoniam ego, in Dei nomine, vendidi domno Widoni jam predicto pontifici atque canonicis ad integrum, a die presente, mansionem que est constructa in eadem civitate Aniciensi, infra claustra Sanctæ Dei genitricis Mariæ; quæ habet fines de uno latere mansionem Sancti Petri Clugnensis monasterii, de alio vero mansionem et terram Bertrai, de subteriore stratam publicam. Unde accepi de ipsa mansione precium, sicut inter nos convenit aut bene placitum fuit, hoc est solidos CC, quam mansionem domnus Wido et canonici postea mecum donaverunt Siro diacono proprietario jure perpetualiter ad possidendum, ut faciat quicquid ex ea facere voluerit, et habeat firmissimam et liberam potestatem habendi, tenendi, vendendi, donandi, seu in melius commutandi, sine ulla contradicente persona. Unde ipsis consentientibus, domno scilicet Widone pontifice atque canonicis, ipsisque rogantibus, ego Oddo, qui predictam mansionem ipsis vendidi et suprascriptum precium accepi, hanc cartulam scribere rogavi, per quam omnia que concluduntur infra supradictas terminationes: hoc est mansionem cum curte, et cum exeundi ingressu, atque cum universis suis appenditiis, cedo ego tibi Syro diacono, atque a diæ presente in tuam dominationem trado, ut tu in omnibus habeas potestatem quicquid ex ea facere volueris per omnia, sicut jam supra dictum est. Sane si ego per memetipsum, aut aliqua introducente persona, aut aliquis ex meis successoribus hanc cartulam inquietare voluerit, non valeat, sed componat tantum et aliud tantum quantum ipsa res fuerit meliorata pro tempore. Et si ego Oddo predictam mansionem tibi Syro contra omnes homines defensare non potuero, sicut eo tempore valuerit, sub estimatione in duplum tibi restaurabo in consimili loco. Et hæc carta ista firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. Facta carta ista feria III, XIIII k. ag. et luna XV, anno V regnante Ugone rege feli[ci]ter. S. Oddone, qui carta vendicione ista scribere et firmare rogavi, manu sua firmat. S. domno Widoni episcopi. S. Truannus decanus. S. Guitardus archidiaconus. S. Ebrardus, et alii canonici firmaverunt pariter. Ego Stephanus me fecit.
(Au dos:) De Podio, domnus Siro. - Conquistus Syri de mansionibus in Podio Sanctę Marię.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung