CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1927     View  [Back]
Charta qua Girardus dat monasterio Cluniacensi campum et vineam in villa Barberiacensi.
Passione unigeniti Domini nostri redempti, ejusque salutaribus verbis eruditi, quibus precipit: «Date helemosinam et omnia munda sunt vobis.» Idcirco ego, in Dei nomine, Girardus dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum cui preest domnus Maiolus abba, aliquid de rebus meis que sunt site in pago Cabilonensi, in fine Baloronense, in villa Barberiacense: hoc est campum et vineam; terminat de uno latus terra Rocleni, de alio terra Baloronensi, et de una fronte iterum terra Baloronensi, de alia fronte Constitini (sic) et ad heres suos. Infra istas terminationes et perticationes, ad integrum vobis trado, in tali tenore, ut quandiu vixero teneam et possideam et post meum discessum ad jam dictum locum perveniat; et faciant rectores jam dicti de his rebus quiquid facere voluerint. Hanc autem donationem facio pro anima mea et pro animabus omnium fidelium defunctorum, ut eis omnibus in commune proficiat. Si quis vero, ego aut de heredibus meis, aut ullus homo contradicere voluerit, auri uncias tres persolvat; et deinceps firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Sancto Martino publice. S. Girardi, qui fieri et firmare rogavit. S. Godonis. S. Ermentrudis. S. Garlendi. S. Arnaldi. S. Randoeni. S. Constanti. S. Rodberti. S. Rotlanni. Data mense julio, regnante Hugone anno VI. Euvrardus levita scripsit.
(Au dos:) Carta Girardi in villa Barberias.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung